HISTORIA EVANGELICA

CAPUT LXXV: Quod Dominus ambulavit super mare

#Matth. XIV#Marc. XIII#Exod. III

Navicula vero in qua erant discipuli, jactabatur fluctibus; videns autem eos Jesus laborantes, quarta vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare. Quatuor vigilias noctis faciunt excubantes in castris. Prima dicitur conticinium, in qua omnes simul vigilant; secunda intempestum, in qua adolescentes; tertia gallicinium, in qua viri; quarta antelucanum, in qua senes. Has Dominus aliis nominibus vocavit sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Cumque putarent discipuli esse eum phantasma, et clamarent, ait: Ego sum, nolite, timere. Non dixit quis esset, quia ex nota voce poterant eum agnoscere. Vel ut intelligerent ipsum esse eum, qui Moysi dixerat: Qui est, misit me ad vos. Post Petrus ivit ad eum super aquas, quem dum mergeretur erexit Dominus. Qui cum ascendisset naviculam, cessavit ventus, et statim fuit ducta navis ad terram, ad quam ibant.